paavst 1210x236 px 2



Püha Missa kord ladina keeles

ORDO MISSAE CUM POPULO

RITUS INITIALES

1. Populo congregato, sacerdos cum ministris ad altare accedit, dum cantus ad introitum peragitur.

2. Cum ad altare pervenerit, facta cum ministris debita reverentia, osculo altare veneratur et, pro

opportunitate, illud incensat. Postea cum ministris sedem petit.

Cantu ad introitum absoluto, sacerdos et fideles, stantes, signant se, dum sacerdos, ad populum

conversus, dicit:

 

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.

Populus respondet:

Amen.

Deinde sacerdos, manus extendens, populum salutat, dicens:

Gratia Domini nostri Iesu Christi, et caritas Dei, et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis.

vel:

Dominus vobiscum.

Episcopus dicit:

Pax vobis.

Populus respondet:

Et cum spiritu tuo.

 

3. Sacerdos, vel diaconus vel alius minister idoneus, potest brevissimis verbis introducere fideles in

Missam illius diei.

Deinde sequitur actus paenitentialis. Sacerdos fideles invitat ad paenitentiam:

Fratres, agnoscamus peccata nostra,

ut apti simus ad sacra mysteria celebranda.

Fit brevis pausa silentii. Postea omnes simul faciunt confessionem:

Confiteor Deo omnipotenti et vobis, fratres, *

quia peccavi nimis *

cogitatione, verbo, opere et omissione:

et, percutientes sibi pectus, dicunt:

mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa.

Deinde prosequuntur:

Ideo precor beatam Mariam semper Virginem,

omnes Angelos et Sanctos,

et vos, fratres, orare pro me ad Dominum Deum nostrum.

Sequitur absolutio sacerdotis:

Misereatur nostri omni potens Deus

et, dimissis peccatis nostris, perducat

nos ad vitam aeternam.

Populus respondet:

Amen.

 

4. Sequuntur invocationes Kyrie, eleison, nisi iam praecesserint in aliqua formula actus paenitentialis.

V.Kyrie, eleison. R.Kyrie, eleison.

V.Christe, eleison. R.Christe, eleison.

V.Kyrie, eleison. R.Kyrie, eleison.

 

5. Deinde, quando praescribitur, cantatur vel dicitur hymnus:

Gloria in excelsis Deo *

et in terra pax hominibus bonae voluntatis. *

Laudamus te, *

benedicimus te, adoramus te, *

glorificamus te, gratias agimus

tibi propter magnam gloriam tuam, *

Domine Deus, Rex caelestis, *

Deus Pater omnipotens, *

Domine Fili unigenite, Iesu Christe, Domine Deus,

Agnus Dei, *

Filius Patris, *

qui tollis peccata mundi, miserere nobis; *

qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram.

Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis. *

Quoniam tu solus Sanctus, tu solus Dominus, *

tu solus Altissimus, *

Iesu Christe, cum Sancto Spiritu:

in gloria Dei Patris.

Amen.

 

6. Quo hymno finito, sacerdos, manibus iunctis, dicit:

Oremus.

Et omnes una cum sacerdote per aliquod temporis spatium in silentio orant. Tunc sacerdos, manibus extensis, dicit orationem; qua finita, populus acclamat:

Amen.

 

LITURGIA VERBI

7. Deinde lector ad ambonem pergit, et legit primam lectionem, quam omnes sedentes auscultant. Ad finem lectionis significandam, lector subdit:

Verbum Domini.

Omnes acclamant:

Deo gratias.

 

8. Psalmista, seu cantor, psalmum dicit, populo responsum proferente.

 

9. Postea, si habenda sit secunda lectio, lector eam in ambone legit, ut supra. Ad finem lectionis

significandam, lector subdit:

Verbum Domini.

Omnes acclamant:

Deo gratias.

 

10. Sequitur Alleluia, vel alter cantus.

11. Interim sacerdos incensum, si adhibetur, imponit. Postea diaconus, Evangelium prolaturus, ante sacerdotem inclinatus, benedictionem petit, submissa voce dicens.

Iube, domne, benedicere.

Sacerdos submissa voce dicit:

Dominus sit in corde tuo et in labiis tuis:

ut digne et competenter annunties

Evangelium suum: in nomine Patris et Filii, .

et Spiritus Sancti.

Diaconus respondet:

Amen.

Si vero non adest diaconus, sacerdos ante altare inclinatus secreto dicit:

Munda cor meum ac labia mea,

omnipotens Deus, ut sanctum Evangelium

tuum digne valeam nuntiare.

 

12. Postea diaconus, vel sacerdos, ad ambonem pergit, ministris pro opportunitate cum incenso et cereis cum comitantibus, et dicit:

Dominus vobiscum.

Populus respondet:

Et cum spiritu tuo.

Diaconus, vel sacerdos:

Lectio sancti Evangelii secundum N,

et interim signat librum et seipsum in fronte, ore et pectore.

Populus acclamat:

Gloria tibi, Domine.

Deinde diaconus, vel sacerdos, librum, si incensum adhibetur, thurificat, et Evangelium proclamat.

 

13. Finite Evangelio, diaconus vel sacerdos dicit:

Verbum Domini,

omnibus acclamantibus:

Laus tibi, Christe.

Deinde librum osculatur dicens secreto:

Per evangelica dicta deleantur nostra delicta.

 

14. Deinde fit homilia, quae habenda est omnibus diebus dominicis et festis de praecepto; aliis diebus commendatur.

 

15. Homilia expleta, fit, quando praescribitur, professio fidei:

Credo in unum Deum, *

Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, *

visibilium omnium et invisibilium.

Et in unum Dominum Iesum Christum, *

Filium Dei unigenitum, *

et ex Patre natum ante omnia saecula. *

Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, *

genitum, non factum, consubstantialem Patri: *

per quem omnia facta sunt. *

Qui propter nos homines et propter nostram salutem *

descendit de caelis. *

Ad verba quae sequuntur, usque ad factus est, omnes se inclinant.

Et incarnatus est de Spiritu Sancto *

ex Maria Virgine, et homo factus est. *

Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato; *

passus et sepultus est, *

et resurrexit tertia die secundum Scri pturas, *

et ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris. *

Et iterum venturus est cum gloria, iudicare vivos et mortuos, *

cuius regni non erit finis. *

Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem: *

qui ex Patre Filioque procedit. *

Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur: *

qui locutus est per prophetas. *

Et unam, sanctam, catho1icam et aposto1icam Ecclesiam. *

Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. *

Et exspecto resurrectionem mortuorum, *

et vitam venturi saeculi.

Amen.

 

16. Deinde fit oratio universalis, seu oratio fidelium.

 

LITURGIA EUCHARISTICA

17. His absolutis, inci pit cantus ad offertorium. Interim ministri corporale, purificatorium, calicem et missale in altari collocant.

18. Expedit ut fideles participationem suam oblatione manifestent, afferendo sive panem et vinum ad Eucharistiae celebrationem, sive alia dona, quibus necessitatibus Ecclesiae et pauperum subveniatur.

19. Sacerdos, stans ad altare, accipit patenam cum pane, eamque aliquantlilum elevatam super altare tenet, secreto dicens:

 

Benedictus es, Domine, Deus universi, *

quia de tua largitate accepimus panem, *

quem tibi offerimus, *

fructum terrae et operis manuum hominum, *

ex quo nobis fiet panis vitae. *

Deinde deponit patenam cum pane super corporale.

Si vero cantus ad offertorium non peragitur, sacerdoti licet haec verba elata voce proferre; in fine

populus acclamare potest:

Benedictus Deus in saecula. *

 

20. Diaconus, vel sacerdos, infundit vinum et parum aquae in calicem, dicens secreto:

Per huius aquae et vini mysterium *

eius efficiamur divinitatis consortes, *

qui humanitatis nostrae fieri dignatus est particeps.

 

21. Postea sacerdos acci pit calicem, eumque aliquantulum elevatum super altare tenet, secreto dicens:

Benedictus es, Domine, Deus universi, *

quia de tua largitate accepimus vinum, *

quod tibi offerimus, *

fructum vitis et operis manuum hominum, *

ex quo nobis fiet potus spiritalis.

Deinde calicem super corporale deponit.

Si vero cantus ad offertorium non peragitur, sacerdoti licet haec verba elata voce proferre; in fine

populus acclamare potest:

Benedictus Deus in saecula.

 

22. Postea sacerdos, inclinatus, dicit secreto:

In spiritu humilitatis et in animo contrito *

suscipiamur a te, Domine; *

et sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, *

ut placeat tibi, Domine Deus.

 

23. Et, pro opportunitate, incensat oblata et altare. Postea vero diaconus vel minister incensat sacerdotem et populum.

 

24. Deinde sacerdos, stans ad latus altaris, lavat manus, dicens secreto:

Lava me, Domine, ab iniquitate mea, * et a peccato meo munda me.

 

25. Stans postea in medio altaris, versus ad populum, extendens et iungens manus, dicit:

Orate, fratres: *

ut meum ac vestrum sacrificium *

acceptabile fiat apud Deum Patrem omnipotentem.

Populus respondet:

Suscipiat Dominus sacrificium de manibus tuis *

ad laudem et gloriam nominis sui, *

ad utilitatem quoque nostram *

totiusque Ecclesiae suae sanctae.

 

26. Deinde, manibus extensis, sacerdos dicit orationem super oblata; qua finita, populus acclamat:

Amen.

 

27. Tunc sacerdos incipit Precem eucharisticam.

 

PREX EUCHARISTICA II

V.Dominus vobiscum.

R.Et cum spiritu tuo.

V.Sursum corda.

R.Habemus ad Dominum.

V.Gratias agamus Domino Deo nostro.

R.Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, *

nos tibi, sancte Pater, semper et ubique *

gratias agere *

per Filium dilectionis tuae Iesum Christum, *

Verbum tuum per quod cuncta fecisti: *

quem misisti nobis Salvatorem et Redemptorem, *

incarnatum de Spiritu Sancto et ex Virgine natum. *

Qui voluntatem tuam adimplens *

et populum tibi sanctum acquirens *

extendit manus cum pateretur, *

ut mortem so1veret et resurrectionem manifestaret.

Et ideo cum Angelis et omnibus Sanctis *

gloriam tuam praedicamus, una voce dicentes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth. *

Pleni sunt caeli et terra gloria tua. *

Hosanna in excelsis. *

Benedictus qui venit in nomine Domini. *

Hosanna in excelsis.

 

28. Sacerdos, manibus extensis, dicit:

Vere Sanctus es, Domine, fons omnis sanctitatis.

 

29. Iungit manus, easque expansas super oblata tenens, dicit:

Haec ergo dona, quaesumus, Spiritus tui rore sanctifica,

iungit manus et signat semel super panem et calicem simul, dicens:

ut nobis Corpus et Sanguis fiant Domini nostri Iesu Christi.

Iungit manus.

 

30. In formulis quae sequuntur, verba Domini proferantur distincte et aperte, prouti natura eorundem verborum requirit.

Qui cum Passioni voluntarie traderetur,

accipit panem, eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur:

accepit panem et gratias agens fregit, *

deditque disci pulis suis, dicens:

parum se inclinat

Accipite et manducate ex hoc omnes:

hoc est enim Corpus meum, quod pro vobis tradetur.

Hostiam consecratam ostendit populo, reponit super patenam, et genuflexus adorat.

31. Postea prosequitur:

Simili modo, postquam cenatum est,

accipit calicem, eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur:

acci piens et calicem, *

iterum gratias agens dedit disci pulis suis, dicens:

parum se inclinat

Accipite et bibite ex eo omnes:

hic est enim calix Sanguinis mei novi et

aeterni testamenti, qui pro vobis

et pro multis effundetur in remissionem peccatorum.

Hoc facite in meam commemorationem.

Calicem ostendit populo, deponit super corporale, et genuflexus adorat.

 

32. Deinde dicit.

Mysterium fidei:

Et populus prosequitur, acclamans:

Mortem tuam annuntiamus, Domine, *

et tuam resurrectionem confitemur,

donec venias.

 

33. Deinde sacerdos, extensis manibus, dicit:

Memores igitur mortis et resurrectionis eius, *

tibi, Domine, panem vitae *

et calicem salutis offerimus, *

gratias agentes quia nos dignos habuisti *

astare coram te et tibi ministrare.

Et supplices deprecamur *

ut Corporis et Sanguinis Christi partici pes *

a Spiritu Sancto congregemur in unum. *

Recordare, Domine, Ecclesiae

tuae toto orbe diffusae, *

ut eam in caritate perficias *

una cum Papa nostro

N et Episcopo nostro N *

et universo clero.

In Missis pro defunctis addi potest:

Memento famuli tui (famulae tuae)N *

quem(quam) (hodie)ad te ex hoc mundo vocasti. *

Concede, ut, qui (quae)complantatus (complantata) *

fuit similitudini mortis Filii tui, *

simul fiat et resurrectionis i psius.

Memento etiam fratrum nostrorum, *

qui in spe resurrectionis dormierunt, *

omniumque in tua miseratione defunctorum, *

et eos in lumen vultus tui admitte. *

Omnium nostrum, quaesumus, miserere, *

ut cum beata Dei Genetrice Virgine Maria, *

beatis Apostolis et omnibus Sanctis, *

qui tibi a saeculo placuerunt, *

aeternae vitae mereamur esse consortes, *

et te laudemus et glorificemus *

iungit manus

per Filium tuum Iesum Christum.

 

34. Accipit patenam cum hostia et calicem, et utrumque elevans, dicit:

Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, *

est tibi Deo Patri omnipotenti, *

in unitate Spiritus Sancti, *

omnis honor et gloria *

per omnia saecula saeculorum.

Populus acclamat:

Amen.

 

RITUS COMMUNIONIS

35. Calice et patena depositis, sacerdos, iunctis manibus, dicit:

Praeceptis salutaribus moniti, *

et divina institutione formati, *

audemus dicere:

Extendit manus et, una cum populo, pergit:

Pater noster, qui es in caelis: *

sanctificetur nomen tuum; *

adveniat regnum tuum; *

fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra. *

Panem nostrum cotidianum da nobis hodie; *

et dimitte nobis debita nostra, *

sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; *

et ne nos inducas in tentationem; *

sed libera nos a malo.

 

36. Manibus extensis, sacerdos solus prosequitur, dicens:

Libera nos, quaesumus, Domine, ab omnibus malis, *

da propitius pacem in diebus nostris, *

ut, ope misericordiae tuae adiuti, *

et a peccato simus semper liberi *

et ab omni perturbatione securi: *

exspectantes beatam spem *

et adventum Salvatoris nostri Iesu Christi.

Iungit manus.

Populus orationem concludit, acclamans:

Quia tuum est regnum, *

et potestas, et gloria *

in saecula.

 

37. Deinde sacerdos, manibus extensis, clara voce dicit:

Domine Iesu Christe, qui dixisti Apostolis tuis: *

Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: *

ne respicias peccata nostra, *

sed fidem Ecclesiae tuae; *

eamque secundum voluntatem tuam *

pacificare et coadunare digneris.

Iungit manus.

Qui vivis et regnas in saecula saeculorum.

Populus respondet:

Amen.

 

38. Sacerdos, ad populum conversus, extendens et iungens manus, subdit:

Pax Domini sit semper vobiscum.

Populus respondet:

Et cum spiritu tuo.

 

39. Deinde, pro opportunitate, diaconus, vel sacerdos, subiungit:

Offerte vobis pacem.

Et omnes, iuxta locorum consuetudines, pacem et caritatem sibi invicem significant; sacerdos pacem dat diacono vel ministro.

 

40. Deinde accipit hostiam eamque super patenam frangit, et particulam immittit in calicem, dicens secreto:

Haec commixtio Coporis et Sanguinis

Domini nostri Iesu Christi fiat

acci pientibus nobis in vitam aeternam.

 

41. Interim cantatur vel dicitur:

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi:

miserere nobis.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi:

miserere nobis.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi:

dona nobis pacem.

Quod etiam pluries repeti potest, si fractio panis protrahitur. Ultima tamen vice dicitur:

dona nobis pacem.

 

42. Sacerdos deinde, manibus iunctis, dicit secreto:

Domine Iesu Christe, Fili Dei vivi, *

qui ex voluntate Patris, cooperante Spiritu Sancto, *

per mortem tuam mundum vivificasti: *

libera me per hoc sacrosanctum Corpus et Sanguinem tuum *

ab omnibus iniquitatibus meis et universis malis: *

et fac me tuis semper inhaerere mandatis, *

et a te numquam separari permittas.

Vel:

Perceptio Corporis et Sanguinis tui, Domine Iesu Christe, *

non mihi proveniat in indicium et condemnationem: *

sed pro tua pietate prosit mihi ad tutamentum *

mentis et corporis, *

et ad medelam percipiendam.

 

43. Sacerdos genuflectit, acci pit hostiam, eamque aliquantulum elevatam super patenam tenes, ad

populum versus, clara voce dicit:

Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi.

Beati qui ad cenam Agni vocati sunt.

Et una cum populo semel subdit:

Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum:

sed tantum dic verbo, et sanabitur anima mea.

 

44. Et sacerdos, ad altare versus, secreto dicit:

Corpus Christi custodiat me in vitam aeternam.

Et reverenter sumit Corpus Christi.

Deinde accipit calicem et secreto dicit:

Sangius Christi custodiat me in vitam aeternam.

Et reverenter sumit Sanguinem Christi.

 

43. Sacerdos genuflectit, acci pit hostiam, eamque aliquantulum elevantam super patenam tenens, ad populum versus, clara voce dicit:

Ecce Agnus Dei, qui tollit peccata mundi.

Beati qui ad cenam Agni vocati sunt.

Et una cum populo semel subdit:

Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum;

sed tamtum dic verbo, et sanabitur anima mea

 

44. Et sacerdos, ad altare versus, secreto dicit:

Corpus Christi custodiat me in vitam aeternam.

Et reverenter summit Corpus Christi

Deinde accipit calicem et secreto dicit:

Sanguis Christi custodiat me in vitam eternam

Et reverenter summit Sanguinem Christi.

 

45. Postea accipit patenam vel pyxidem, accedit ad communicandos, et hostiam parum elevata unicuique eorum ostendit, dicens:

Corpus Christi

Communicandus respondet:

Amen.

Et communicatur.

Eo modo agit et diaconus, si sacram Communionem distribuit.

 

46. Si adsint sub utraque specie communicandi, servetur ritus suo loco descriptus.

 

47. Dum sacerdos sumit Corpus Christi, incipit Cantus ad Communionem.

 

48. Distributione Communionis expleta, sacerdos vel diaconus vel acolythus purificat patenam super calicem et ipsum calicem.

Dum purificationem peragit, sacerdos dicit secreto:

Quod ore sumpsimus, Domine, pura mente capiamus, et de munere temporali fiat nobis remedium sempiternum.

 

49. Tunc sacerdos ad sedem redire potest. Pro opportunitate sacrum silentium, per aliquod temporis spatium, servari, vel psalmus aut canticum laudis proferri potest.

50. Deinde, stans ad sedem vel ad altare, sacerdos dicit:

Oremus.

Et omnes una cum sacerdote per aliquod temporis spatium in silentio orant, nisi silentium iam

praecesserit. Deinde sacerdos, manibus extensis dicit orationem post Communionem. Populus in fine acclamat.

Amen

 

RITUS CONCLUSIONIS

51. Sequuntur, si habendae sint, breves annuntiationes ad populum.

52. Deinde fit dimissio. Sacerdos, versus ad populum, extendens manus, dicit:

Dominus vobiscum.

Populus respondet:

Et cum spiritu tuo.

Sacerdos benedicit populum, dicens:

Benedicat vos omnipotens Deus,

Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus.

Populus respondet:

Amen.

 

53. Deinde diaconus, vel i pse sacerdos, manibus iunctis, ad populum versus dicit:

Ite, missa est.

Populus respondet:

Deo gratias.

54. Deinde sacerdos altare osculo de more veneratur, ut initio. Facta denique debita reverentia cum

ministris, recedit.

55. Si qua actio liturgica immediate sequatur, ritus dimissionis omittuntur.

Social button for Joomla